1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: |
2 “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”. |
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, |
4 et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent; |
5 dicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultus fiat in populo ”. |
6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, |
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis. |
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid perditio haec? |
9 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”. |
10 Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; |
11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. |
12 Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit. |
13 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”. |
14 Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum |
15 et ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”. At illi constituerunt ei triginta argenteos. |
16 Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. |
17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”. |
18 Ille autem dixit: “ Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”. |
19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. |
20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. |
21 Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”. |
22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”. |
23 At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. |
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ”. |
25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum, Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”. |
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”. |
27 Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes: |
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. |
29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ”. |
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. |
31 Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". |
32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”. |
33 Respondens autem Petrus ait illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”. |
34 Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”. |
35 Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt. |
36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”. |
37 Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse. |
38 Tunc ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ”. |
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”. |
40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum? |
41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ”. |
42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”. |
43 Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. |
44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. |
45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. |
46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ”. |
47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. |
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”. |
49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum. |
50 Iesus autem dixit illi: “ Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. |
51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. |
52 Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? |
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”. |
55 In illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”. |
56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. |
57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. |
58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret finem. |
59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, |
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo |
61 dixerunt: “ Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud” ”. |
62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”. |
63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”. |
64 Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”. |
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. |
66 Quid vobis videtur? ”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”. |
67 Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt |
68 dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ”. |
69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”. |
70 At ille negavit coram omnibus dicens: “ Nescio quid dicis! ”. |
71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”. |
72 Et iterum negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”. |
73 Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ”. |
74 Tunc coepit detestari et iurare: “ Non novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit; |
75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.
|