1 Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. |
2 Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”. |
3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”. |
4 Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? |
5 Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surge et ambula”? |
6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ”. |
7 Et surrexit et abiit in domum suam. |
8 Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. |
9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. |
10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. |
11 Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ”. |
12 At ille audiens ait: “ Non est opus valentibus medico sed male habentibus. |
13 Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”. |
14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”. |
15 Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. |
16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. |
17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”. |
18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ”. |
19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. |
20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. |
21 Dicebat enim intra se: “ Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”. |
22 At Iesus conversus et videns eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta est mulier ex illa hora. |
23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, |
24 dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ”. Et deridebant eum. |
25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. |
26 Et exiit fama haec in universam terram illam. |
27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “ Miserere nostri, fili David! ”. |
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. |
29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidem vestram fiat vobis”. |
30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”. |
31 Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa. |
32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. |
33 Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “ Numquam apparuit sic in Israel! ”. |
34 Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”. |
35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. |
36 Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. |
37 Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; |
38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ”.
|