1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos |
2 dicens: “ Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. |
3 Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. |
4 Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. |
5 Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, |
6 amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis |
7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. |
8 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. |
9 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. |
10 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. |
11 Qui maior est vestrum, erit minister vester. |
12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur. |
13 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. ... |
15 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! |
16 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. |
17 Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? |
18 Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”. |
19 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? |
20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; |
21 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; |
22 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum. |
23 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. |
24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. |
25 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! |
26 Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. |
27 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! |
28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. |
29 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum |
30 et dicitis: “Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”! |
31 Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. |
32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. |
33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? |
34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, |
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. |
36 Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. |
37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! |
38 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! |
39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.
|