1 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi; |
2 ipse autem respondens dixit eis: “ Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ”. |
3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”. |
4 Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat. |
5 Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. |
6 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. |
7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; |
8 haec autem omnia initia sunt dolorum. |
9 Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. |
10 Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; |
11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. |
12 Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; |
13 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. |
14 Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. |
15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: |
16 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; |
17 qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; |
18 et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum. |
19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! |
20 Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: |
21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. |
22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. |
23 Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere. |
24 Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. |
|
26 Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere; |
27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis. |
28 Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. |
29 Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. |
30 Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa; |
31 et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. |
32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. |
33 Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. |
34 Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant. |
35 Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt. |
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. |
37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. |
38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, |
39 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. |
40 Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; |
41 duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur. |
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. |
43 Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. |
44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est. |
45 Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore? |
46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem. |
47 Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum. |
48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, |
49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis, |
50 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat, |
51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
|