1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. |
2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. |
3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; |
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. |
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. |
6 Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. |
7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. |
8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”. |
9 Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”. |
10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. |
11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”. |
12 At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”. |
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. |
14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. |
15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim |
16 abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; |
17 similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. |
18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. |
19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. |
20 Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. |
21 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. |
22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. |
23 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. |
24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; |
25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. |
26 Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? |
27 Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. |
28 Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: |
29 omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. |
30 Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”. |
31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. |
32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, |
33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. |
34 Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. |
35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; |
36 nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”. |
37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? |
38 Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? |
39 Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?”. |
40 Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. |
41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. |
42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; |
43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”. |
44 Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”. |
45 Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”. |
46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.
|