1 Nolite iudicare, ut non iudice mini; |
2 in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. |
3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? |
4 Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo? |
5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. |
6 Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. |
7 Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. |
8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. |
9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? |
10 Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? |
11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se. |
12 Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. |
13 Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam; |
14 quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam! |
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. |
16 A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? |
17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; |
18 non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. |
19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. |
20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. |
21 Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. |
22 Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”. |
23 Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. |
24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. |
25 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. |
26 Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam. |
27 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ”. |
28 Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius; |
29 erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.
|