1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. |
2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”. |
3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim mundata est lepra eius. |
4 Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ”. |
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum |
6 et dicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”. |
7 Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”. |
8 Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. |
9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. |
10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! |
11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; |
12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”. |
13 Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicut credidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa. |
14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem; |
15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei. |
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit, |
17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “ Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit ”. |
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. |
19 Et accedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”. |
20 Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”. |
21 Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum ”. |
22 Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ”. |
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. |
24 Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. |
25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salva nos, perimus! ”. |
26 Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. |
27 Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? ”. |
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. |
29 Et ecce clamaverunt dicentes: “ Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”. |
30 Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. |
31 Daemones autem rogabant eum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”. |
32 Et ait illis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. |
33 Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. |
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
|